Hľadaný výraz: 1Mach 15,25-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret. 26 Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa. 27 Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.

1

mail   print   facebook   twitter